

Liber Job*
Caput 21: Versus 13
Ducunt in bonis dies suos.Quia omnis longitudo vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit.Et in puncto ad inferna descendunt.Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia praesentis vitae prosperitas non est testis innocentiae, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.